- MOLOSSI
- MOLOSSIpopuli Epiri, quorum regio Molossia, nunc Pandosia, teste Pinetô, a Molosso Pyrrhi et Andromaches filio, nominata, quam postea Helenus de nomine Chaonis fratris sui, quem in venatione imprudens occiderat, Chaoniam appellavit. Hinc canes Molossi dicti, quos poetae fabulantur originem traxisse a cane aeneo a Vulcano fabritato, quem ille Iovi, Iuppiter Europae, Europa Procridi, Procris Cephalo don dedit, Iul. Pollux. l. 5. c. 55. Virg. Georg. l. 3. v. 405.Veloces Spartae catulos, acremque Molossum.Vide quoque Horat. Epod. 6. Senec. in Hippol. Act. 1. v. 32. etc. Hos Aristotel. Hist. Animal. l. 9. commendat ἀπὸ τῆς ἀνδρίας πρὸς τὰ θηρία καὶ τοῦ μεγέθους, a fortitudine contra belluas, et magnitudine. Clamosi erant hi canes, quae res etiam ad terrorem nata. Lucan. l. 4. v. 439.Aut dum dispositis attollis retia varis,Venator tenet ora levis clamosa Molossi.Qui tam vastus clamor a magno ore, quô praeditisunt: Lucret. l. 5. v. 1062. Horat. l. 2. Sat. 6. Claudian. de canibus Dianae, in l. 3. Laud. Stil. Martial. l. 12. Epigr. 1. Sunt et Molossi populi Thessaliae apud Iolcum oppid. teste Athenaeô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.